FEBRUARIUS

FEBRUARIUS
FEBRUARIUS
mensis a Numa additus, cum Romulus eum praeteriisset, a Februo Lustrationum potente cui a Numa dicatus est, nomen accepit. Lustrari autem eo mense civitatem mos erat, et iusta Diis manibus solvi, Macrob. Sat. l. 1. c. 13. Doeo sic Festus: Februarius mensis dictus; quod tum, i. e. extremo mense anni populus februaretur, i. e. lusiraretur: vel a Iunone februata, quod ipsi eo mense sacra fiebant, eiusque sacra erant Lupercalia, quo die mulieres Februabantur a Lupercis amiculo Iunonis, i. e. pelle caprinâ, quam ob causamis quoque dies februatus appellabatur. Cui assentiuntur Censorin. Plutarch. et Ovid. quorum hic etiam docet, apud priscos hunc mensem fuisse ultimum, et praecessisse Ianuarium: a Decemviris autem legum scribendarum primum institutum, ut post mensem Ianuarium collocaretur. Ita enim ille Fast. l. 2. v. 47. et seqq.
Sed tamen (antiqui ne nescius ordinis erres)
Primus, ut set, Iani mensis et ante fuit.
Qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni
Tu quoque sacrorum Termine finis eras.
Primus erat Iani mensis, quia ianua prima est,
Qui sacer est imis Manibus, imus erat.
Postmodo creduntur spatio distantia longo
Tempora bis quini continuasse viri.
Dies habet ab ultima Numae constitutione viginti octo; quod Numam eo fecisse Macrob. docet, ut cum reliqui mensesimparem haberent dierum numerum, huic mensi pari dierum numero tributo, universa putatio totius anni impar fieret, tum, quod Deo infero, cui hic mensis sacer erat, diminutio, et par numerus (qui impare ignobilior) conveniret, Proin nec Iul. Caesar, cum annum aliter ordinaret, aliquotqueve diebus adiectis augeret, ullum huic mensi diem addidisse legitur. Idem mensis intercalationi destinatus erat, ut docet Ioh Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 1. totusqueve attributus fuit Legationibus exterarum gentium audiendis. Atheniensibus dictus est Anthesterion, Hcbraeis Chebeth et Adar. Vide Rosin. praefat. L. eodem c. 6. Franc. Rossaeum Archaelogiae Att. l. 2. c. 10. Thom. Godqin. de ritib. Hebr. l. 3. c. 1. et infra Mensis.
Festi apud Rom. dies mensis Februarii.
Kalendae eius, ut et omnium mensium, in tutesa Iunonis fuêre. Iis festum erat dedicationis templi Iunonis Sospitae: Item luci Asyli: Eodem die rem divinam faciebant in aede Vestae, et aede Iovis Tonantis. V. dies, seu Nonae, in Augusti, qui Pater patriae hoc die appellatus est, memoriam celebris erat. Idibus, rursum ovis Idulis, uti in Ianuario, mactabatur. Iisdem feriae quoqueve Fauni erant. Idem dies ater sive religiosus erat, ob caedem FAbiorum. XV. Febr. seu XV. Kal. Martii, Lupercalia celebrabantur. XVII. die, seu XIII. Kal. Martii. Quirinalia erant: Item Feriae Stultorum, ac Fornacalia. XXI. die seu IX. Kal. Martii Feralia vigebant, quibus Deae Mutae sacrificare mos erat. Eodem die, nubere, aut Diis superis sacrum facere religiosum erat. XXII. die seu VIII. Kal. Martii, Terminalia celebrabantur; quam ob causam, vide Varronem. XXIV. die seu VI. Kal. Martii, Regifugium erat, i. e. sacrum in Tarquinii Româ fugientis memoriam institutum. Cu. ius meminit Auson. in Ecl. de feriis Romanis. XXVII. die, qui est III. Kal. Martii, Equiria habebantur, ab equorum cursu, teste Varrone, dicta. pridie Kalendis Martii, qui est XXIX. seu ultimus Februarii Tarquinios tyrannos praelio superatos a Romanis esse, tradunt nonnulli. Apud Athenienses, huius mensis die XII. incipiebant Α᾿νθεςτήρια, in Bacchi honorem, quae festivitas triduum duravit: eodem mense Dionysia in Limnis, μεγάλα et ἀρχαιότερα dicta, vigebant. Die XIII. Ludi agebantur, qui tertio Anno Olympiadis 93. Calliâ Archonte initium sumpsêre. Vide Donat. in Terent. p. 289. et Ulpian. in Demosth. p. 184. In Romana Ecclesia eocem Mense Festum Purisicationis, Candelaria dictum, celebratur, in quo in honorem B. Virginis sieri, quod ab Ethnicis in honorem Deae Februae, docet Gerson de Direct. cordis Part. 3. Consid. 21. Unde et Baron. abolitis Lupercalibus Romae, hanc sollennitatem introductam esse, censet Martyrol. ad 2. Februar. Vide supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Februarius — (février) était le douzième mois, donc le dernier mois du calendrier romain. Ce mois était dédié en l’honneur du dieu Februa. Ce mois avait 29 jours (ou 30 jours tous les 4 ans). Selon Suétone en l’an 8 av. J. C. le Sénat a offert Sextilis à… …   Wikipédia en Français

  • Februarius — Der Februarius war ursprünglich der Unterweltsmonat und lag im alten Amtsjahr des römischen Kalenders an zwölfter Stelle und ist Vorläufer des heutigen Monats Februar. Er hat seinen Namen vom lateinischen Wort februare (sühnen, reinigen). Mit der …   Deutsch Wikipedia

  • ФЕБРУАРИЙ (ФЕВРАЛЬ) — •Februarius, см. Annus, II и Faunus в конце …   Реальный словарь классических древностей

  • Фебруарий —    • Februarius,          см. Annus, Год, II; и Faunus, Фавн, в конце …   Реальный словарь классических древностей

  • Ianuarius — Pour les articles homonymes, voir Januarius. Ianuarius (janvier) était le onzième mois du calendrier romain. Ce mois était dédié au dieu Ianus (Janus). A l’époque du roi Numa Pompilius il comportait 28 jours, avec le calendrier julien le nombre… …   Wikipédia en Français

  • La date en latin — Calendrier romain Pour les articles homonymes, voir Calendrier romain (homonymie). L expression calendrier romain désigne l ensemble des calendriers utilisés par les Romains jusqu à la création du calendrier julien en 45 av. J. C.. Il serait,… …   Wikipédia en Français

  • Le calendrier romain — Calendrier romain Pour les articles homonymes, voir Calendrier romain (homonymie). L expression calendrier romain désigne l ensemble des calendriers utilisés par les Romains jusqu à la création du calendrier julien en 45 av. J. C.. Il serait,… …   Wikipédia en Français

  • Römischer Kalender — Bruchstück der Fasti Kalender. Der römische Kalender bestand aus mehreren lokalen Kalendern mit zunächst lunarem Charakter, die im römischen Reich immer wieder modifiziert und an das lunisolare Kalenderprinzip angepasst wurden. Die Herkunft der… …   Deutsch Wikipedia

  • Calendrier romain — Pour les articles homonymes, voir Calendrier romain (homonymie). L expression calendrier romain désigne l ensemble des calendriers utilisés par les Romains jusqu à la création du calendrier julien en 45 av. J. C. Il serait, selon la tradition… …   Wikipédia en Français

  • Dezemvirn (Römischer Kalender) — Bruchstück der Fasti Kalender. Der Begriff Dezemvirn (lateinisch Decemviri: Zehnmänner) bezeichnet einen Rat von zehn Männern, der im römischen Reich für einen bestimmten verwaltungstechnischen Zweck ernannt wurde. Gaius Sempronius Tuditanus und… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”